Mosaico decorativo

Löydetty 614 Tulokset: Verbum Dei Christum

  • Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: (Epistula ad Romanos 9, 6)

  • Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. (Epistula ad Romanos 9, 9)

  • Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)

  • Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: (Epistula ad Romanos 10, 6)

  • aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)

  • Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)

  • Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)

  • sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Epistula ad Romanos 13, 14)

  • Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)

  • Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: (Epistula ad Romanos 15, 8)

  • Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina