Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)

  • Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. (Epistula ad Romanos 3, 21)

  • Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)

  • in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 3, 26)

  • quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)

  • Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 3)

  • Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)

  • Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)

  • Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. (Epistula ad Romanos 4, 10)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina