Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)
Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)
Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: (Actus Apostolorum 7, 31)
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)
Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)
qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)
Salomon autem ædificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)