Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)
Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: (Actus Apostolorum 3, 19)
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, (Actus Apostolorum 3, 20)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. (Actus Apostolorum 3, 23)
Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Actus Apostolorum 3, 26)
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, (Actus Apostolorum 4, 1)
Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. (Actus Apostolorum 4, 4)
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: (Actus Apostolorum 4, 5)
Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? (Actus Apostolorum 4, 7)