Löydetty 12906 Tulokset: Ut
arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: (Evangelium secundum Lucam 21, 26)
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)
Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. (Evangelium secundum Lucam 21, 37)
Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: (Evangelium secundum Lucam 22, 3)
et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. (Evangelium secundum Lucam 22, 4)
Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. (Evangelium secundum Lucam 22, 6)
Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)
Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)