Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: (Evangelium secundum Lucam 12, 45)
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: (Evangelium secundum Lucam 12, 47)
qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 50)
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. (Evangelium secundum Lucam 12, 54)
Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 12, 58)
Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. (Evangelium secundum Lucam 12, 59)