Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 40)
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 47)
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. (Evangelium secundum Lucam 1, 57)
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. (Evangelium secundum Lucam 1, 62)
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)