Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: (Liber Leviticus 5, 2)

  • Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, (Liber Leviticus 5, 4)

  • Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, (Liber Leviticus 5, 7)

  • dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. (Liber Leviticus 5, 8)

  • Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)

  • Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 10)

  • Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 5, 14)

  • Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 1)

  • Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 6, 2)

  • Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: (Liber Leviticus 6, 6)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 8)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina