Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 42)
Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)
ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)