Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc. (Prophetia Zachariae 14, 15)

  • Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)

  • Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. (Prophetia Zachariae 14, 17)

  • Quod etsi familia Ægypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti. (Prophetia Malachiae 1, 3)

  • Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 8)

  • Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)

  • Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. (Prophetia Malachiae 2, 2)

  • Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina