Löydetty 12906 Tulokset: Ut
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)
ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc. (Prophetia Amos 9, 12)
Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Prophetia Abdiae 1, 4)
Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus? (Prophetia Abdiae 1, 6)
Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. (Prophetia Abdiae 1, 9)
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. (Prophetia Abdiae 1, 14)
Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)
Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)