Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui. (Liber Baruch 6, 31)
Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)
Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 39)
Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: (Liber Baruch 6, 40)
Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum: (Liber Baruch 6, 42)
cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. (Liber Baruch 6, 43)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. (Liber Baruch 6, 45)
Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. (Liber Baruch 6, 47)
Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculæ inter medium cæli et terræ. (Liber Baruch 6, 53)
Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)
Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)