Löydetty 12906 Tulokset: Ut
et tu quæris tibi grandia? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris. (Liber Ieremiae 45, 5)
Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. (Liber Ieremiae 46, 3)
Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. (Liber Ieremiae 46, 6)
Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? (Liber Ieremiae 46, 7)
Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 46, 8)
Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. (Liber Ieremiae 46, 9)
Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)
Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti: (Liber Ieremiae 46, 13)
Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. (Liber Ieremiae 46, 15)
Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. (Liber Ieremiae 46, 18)
Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. (Liber Ieremiae 46, 23)
et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 46, 26)