Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)

  • Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt. (Liber Ieremiae 9, 5)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 12)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)

  • super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde. (Liber Ieremiae 9, 26)

  • Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. (Liber Ieremiae 10, 1)

  • argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: (Liber Ieremiae 10, 4)

  • Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc. (Liber Ieremiae 10, 9)

  • Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. (Liber Ieremiae 10, 10)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina