Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)

  • Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ; (Liber Isaiae 40, 22)

  • qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. (Liber Isaiae 40, 23)

  • Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. (Liber Isaiae 40, 28)

  • Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)

  • qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)

  • Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)

  • Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. (Liber Isaiae 41, 2)

  • Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur. (Liber Isaiae 41, 7)

  • Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. (Liber Isaiae 41, 12)

  • ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina