Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. (Liber Ecclesiasticus 43, 21)
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)
et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)
Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. (Liber Ecclesiasticus 43, 29)
Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. (Liber Ecclesiasticus 43, 34)
Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? (Liber Ecclesiasticus 43, 35)
Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: (Liber Ecclesiasticus 44, 3)
et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba: (Liber Ecclesiasticus 44, 4)
homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. (Liber Ecclesiasticus 44, 6)
Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. (Liber Ecclesiasticus 44, 16)
et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. (Liber Ecclesiasticus 44, 23)