Löydetty 12906 Tulokset: Ut
In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. (Liber Ecclesiasticus 27, 21)
denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. (Liber Ecclesiasticus 27, 24)
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. (Liber Ecclesiasticus 27, 32)
Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. (Liber Ecclesiasticus 28, 18)