Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. (Liber Psalmorum 37, 15)

  • Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. (Liber Psalmorum 37, 17)

  • Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. (Liber Psalmorum 37, 20)

  • Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 37, 23)

  • Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. (Liber Psalmorum 38, 2)

  • Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est. (Liber Psalmorum 38, 3)

  • Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. (Liber Psalmorum 38, 5)

  • Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ; (Liber Psalmorum 38, 10)

  • A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)

  • Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 38, 13)

  • Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero. (Liber Psalmorum 38, 14)

  • Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. (Liber Psalmorum 39, 3)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina