Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. (Liber Iudith 8, 4)

  • Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. (Liber Iudith 8, 7)

  • Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? (Liber Iudith 8, 10)

  • non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)

  • Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi (Liber Iudith 8, 16)

  • dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, (Liber Iudith 8, 18)

  • pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum. (Liber Iudith 8, 19)

  • Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)

  • Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, (Liber Iudith 8, 24)

  • sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. (Liber Iudith 8, 27)

  • Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina