Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. (Liber II Paralipomenon 4, 18)
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: (Liber II Paralipomenon 4, 20)
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)
ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. (Liber II Paralipomenon 5, 8)
Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), (Liber II Paralipomenon 5, 11)
Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)
Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: (Liber II Paralipomenon 6, 1)
ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. (Liber II Paralipomenon 6, 2)
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: (Liber II Paralipomenon 6, 5)