Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. (Liber II Samuelis 16, 9)
Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit? (Liber II Samuelis 16, 10)
Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Jemini? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini: (Liber II Samuelis 16, 11)
Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. (Liber II Samuelis 16, 13)
Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. (Liber II Samuelis 16, 16)
Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. (Liber II Samuelis 16, 19)
Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus. (Liber II Samuelis 16, 20)
Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. (Liber II Samuelis 16, 21)
Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)
Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. (Liber II Samuelis 17, 2)
Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. (Liber II Samuelis 17, 5)