Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam. (Liber Iosue 8, 2)

  • Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, (Liber Iosue 8, 3)

  • Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus, (Liber Iosue 8, 5)

  • donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. (Liber Iosue 8, 6)

  • Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi. (Liber Iosue 8, 8)

  • Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, (Liber Iosue 8, 9)

  • Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis: (Liber Iosue 8, 12)

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, (Liber Iosue 8, 16)

  • et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), (Liber Iosue 8, 17)

  • Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. (Liber Iosue 8, 20)

  • Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, (Liber Iosue 8, 22)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina