Löydetty 12906 Tulokset: Ut
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 38)
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)
In hac enim testimonium consecuti sunt senes. (Epistula ad Hebraeos 11, 2)
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. (Epistula ad Hebraeos 11, 4)
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
