Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, (Epistula ad Hebraeos 3, 7)
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, (Epistula ad Hebraeos 3, 10)
sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
