Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. (Epistula I ad Timotheum 6, 6)
Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. (Epistula I ad Timotheum 6, 8)
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. (Epistula I ad Timotheum 6, 9)
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, (Epistula II ad Timotheum 1, 4)
recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. (Epistula II ad Timotheum 1, 6)
