Löydetty 12906 Tulokset: Ut
Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, (Epistula ad Ephesios 5, 26)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: (Epistula ad Ephesios 5, 29)
Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (Epistula ad Ephesios 5, 32)
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: (Epistula ad Ephesios 6, 5)
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, (Epistula ad Ephesios 6, 6)
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)
