Löydetty 25898 Tulokset: Um
Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. (Liber Genesis 5, 25)
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: (Liber Genesis 5, 28)
vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. (Liber Genesis 5, 29)
Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 30)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)
Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, (Liber Genesis 6, 1)
videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)
Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)
pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, (Liber Genesis 6, 6)