Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. (Liber Numeri 1, 53)

  • Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)

  • Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. (Liber Numeri 2, 2)

  • Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 2, 3)

  • Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. (Liber Numeri 2, 4)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 2, 5)

  • Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 6)

  • Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)

  • Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. (Liber Numeri 2, 9)

  • In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. (Liber Numeri 2, 10)

  • Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. (Liber Numeri 2, 11)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 2, 12)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina