Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris. (Apocalypsis Ioannis 6, 6)

  • Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. (Apocalypsis Ioannis 6, 7)

  • Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)

  • Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: (Apocalypsis Ioannis 6, 9)

  • et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? (Apocalypsis Ioannis 6, 10)

  • Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: (Apocalypsis Ioannis 6, 12)

  • et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: (Apocalypsis Ioannis 6, 13)

  • et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt: (Apocalypsis Ioannis 6, 14)

  • et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: (Apocalypsis Ioannis 6, 15)

  • et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: (Apocalypsis Ioannis 6, 16)

  • quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare? (Apocalypsis Ioannis 6, 17)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina