Löydetty 25898 Tulokset: Um
In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)
In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)
Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? (Epistula I Ioannis 4, 20)
Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)