Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. (Epistula I Petri 1, 24)

  • Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, (Epistula I Petri 2, 1)

  • Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)

  • Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. (Epistula I Petri 2, 6)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)

  • Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)

  • sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: (Epistula I Petri 2, 14)

  • quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: (Epistula I Petri 2, 15)

  • Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina