Löydetty 25898 Tulokset: Um
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, (Epistula ad Hebraeos 11, 25)
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: (Epistula ad Hebraeos 11, 34)