Löydetty 25898 Tulokset: Um
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 13)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Spiritum nolite extinguere. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 19)
Omnia autem probate: quod bonum est tenete. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 28)
Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)