Löydetty 25898 Tulokset: Um
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)
Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Epistula ad Romanos 14, 14)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. (Epistula ad Romanos 14, 16)
Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. (Epistula ad Romanos 15, 1)