Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. (Epistula ad Romanos 11, 3)

  • Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)

  • Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. (Epistula ad Romanos 11, 8)

  • Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)

  • Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. (Epistula ad Romanos 11, 10)

  • Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. (Epistula ad Romanos 11, 11)

  • Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? (Epistula ad Romanos 11, 12)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina