Löydetty 25898 Tulokset: Um
Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)
sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: (Epistula ad Romanos 3, 10)
non est intelligens, non est requirens Deum. (Epistula ad Romanos 3, 11)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Epistula ad Romanos 3, 12)
Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: (Epistula ad Romanos 3, 13)
quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: (Epistula ad Romanos 3, 14)
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: (Epistula ad Romanos 3, 15)
contritio et infelicitas in viis eorum: (Epistula ad Romanos 3, 16)
non est timor Dei ante oculos eorum. (Epistula ad Romanos 3, 18)
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: (Epistula ad Romanos 3, 22)
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)