Löydetty 25898 Tulokset: Um
et milvum ac vulturem juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 14)
struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: (Liber Leviticus 11, 16)
bubonem, et mergulum, et ibin, (Liber Leviticus 11, 17)
et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, (Liber Leviticus 11, 18)
herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. (Liber Leviticus 11, 19)
comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. (Liber Leviticus 11, 22)
Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: (Liber Leviticus 11, 23)
et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 24)
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. (Liber Leviticus 11, 25)
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)