Löydetty 25898 Tulokset: Um
Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, (Liber Leviticus 4, 11)
et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. (Liber Leviticus 4, 12)
Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, (Liber Leviticus 4, 13)
et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 14)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, (Liber Leviticus 4, 16)
tincto digito aspergens septies contra velum. (Liber Leviticus 4, 17)
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. (Liber Leviticus 4, 18)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. (Liber Leviticus 4, 21)
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: (Liber Leviticus 4, 22)
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. (Liber Leviticus 4, 23)
Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, (Liber Leviticus 4, 24)
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 25)