Löydetty 25898 Tulokset: Um
Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)
Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. (Liber Exodus 7, 23)
Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Liber Exodus 7, 25)
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : (Liber Exodus 8, 1)
et ebulliet fluvius ranas : quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum : (Liber Exodus 8, 3)
et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ. (Liber Exodus 8, 4)
Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 5)
Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 6)
Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. (Liber Exodus 8, 8)
Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant. (Liber Exodus 8, 9)
Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)