Löydetty 355 Tulokset: Tuis
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge: (Liber Ieremiae 40, 4)
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. (Liber Ieremiae 48, 7)
Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me? (Liber Ieremiae 49, 4)
peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis. (Liber Baruch 2, 12)
Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: (Prophetia Ezechielis 3, 10)
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)
et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: (Prophetia Ezechielis 16, 11)
et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)
Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)
et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. (Prophetia Ezechielis 16, 26)
Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16, 33)
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)