Mosaico decorativo

Löydetty 2474 Tulokset: Tor

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. (Liber I Maccabaeorum 5, 37)

  • et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)

  • Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)

  • Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)

  • Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber I Maccabaeorum 7, 17)

  • Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: (Liber I Maccabaeorum 7, 20)

  • et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. (Liber I Maccabaeorum 7, 24)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina