Löydetty 2474 Tulokset: Tor
Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. (Liber Psalmorum 35, 12)
Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies. (Liber Psalmorum 36, 10)
Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. (Liber Psalmorum 36, 12)
Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. (Liber Psalmorum 36, 14)
Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: (Liber Psalmorum 36, 16)
quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. (Liber Psalmorum 36, 17)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 36, 20)
Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet: (Liber Psalmorum 36, 21)
Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. (Liber Psalmorum 36, 32)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)