Löydetty 2474 Tulokset: Tor
cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. (Prophetia Ezechielis 21, 29)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, (Prophetia Ezechielis 23, 5)
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. (Prophetia Ezechielis 23, 9)
Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: (Prophetia Ezechielis 23, 22)
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem: et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. (Prophetia Ezechielis 25, 4)
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis, (Prophetia Ezechielis 25, 16)
Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ? (Prophetia Ezechielis 26, 15)
et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? (Prophetia Ezechielis 26, 17)
Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et prætoriola de insulis Italiæ. (Prophetia Ezechielis 27, 6)
Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 8)
Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 10)