Mosaico decorativo

Löydetty 2474 Tulokset: Tor

  • Et visitabo super habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste: (Liber Ieremiae 44, 13)

  • Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 22)

  • Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei. (Liber Ieremiae 46, 20)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ, (Liber Ieremiae 47, 2)

  • a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, (Liber Ieremiae 47, 3)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. (Liber Ieremiae 48, 12)

  • Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. (Liber Ieremiae 48, 28)

  • Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina