Löydetty 1242 Tulokset: Tibi
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 50)
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)