Löydetty 1242 Tulokset: Tibi
Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)
Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)
Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. (Liber Ecclesiasticus 7, 30)
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio: (Liber Ecclesiasticus 9, 22)
