Mosaico decorativo

Löydetty 1242 Tulokset: Tibi

  • et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. (Liber Iob 8, 10)

  • Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? (Liber Iob 10, 3)

  • Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)

  • Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? (Liber Iob 11, 3)

  • Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)

  • ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! (Liber Iob 11, 6)

  • Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)

  • Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)

  • Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)

  • Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. (Liber Iob 12, 8)

  • Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)

  • Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina