Löydetty 1242 Tulokset: Tibi
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. (Liber I Paralipomenon 29, 11)
Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. (Liber I Paralipomenon 29, 13)
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. (Liber I Paralipomenon 29, 14)
Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. (Liber II Paralipomenon 1, 7)
sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. (Liber II Paralipomenon 1, 12)
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, (Liber II Paralipomenon 2, 13)
Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pœnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, (Liber II Paralipomenon 6, 24)
Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est, (Liber II Paralipomenon 6, 36)
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: (Liber II Paralipomenon 7, 17)
Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. (Liber II Paralipomenon 10, 4)
