Löydetty 1242 Tulokset: Tibi

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 17)

  • Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. (Liber Genesis 3, 18)

  • Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)

  • Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. (Liber Genesis 12, 2)

  • Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. (Liber Genesis 12, 3)

  • Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. (Liber Genesis 13, 15)

  • Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. (Liber Genesis 13, 17)

  • Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina