Löydetty 2069 Tulokset: Testimonium Domini
Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 28, 3)
Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia. (Liber Psalmorum 28, 4)
Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: (Liber Psalmorum 28, 5)
Vox Domini intercidentis flammam ignis ; (Liber Psalmorum 28, 7)
vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 28, 8)
Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 28, 9)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. (Liber Psalmorum 32, 5)
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 32, 6)
Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: (Liber Psalmorum 32, 18)
Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. (Liber Psalmorum 33, 8)